- NILIDES
- NILIDESlacus Caesarcae in Isco, ab Iuba dedicatus, ob hoc argumentum, quod Nili origo credatur esse, Plin. l. 5. c. 9. Ubi intelligit, simulacrum vel picturam illius lacus ab Iubafuisse dicatam, in templo Isidis, apud Caesaream Mauritaniae urbem. Vide Salmas. ad Solin. p. 415. et in voce Nilis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.